Latin
ENCOMIVM FRANCIAEA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 743
Unproofread scanNot analysed yet
Recensui opinionem, de Francorum ortu, et auspi cijs regni Francici, quae maxime probatur eruditis, Cum autem non modo Belgicum inuasissent, sed etiam à Moguntia progreßi, occupassent uicinas Moeni ripas, fuit ea regio propria Francorum sedes in superiore Germania, quam aduersus Alemannos, qui Sueuiam &Heluetios tenebant, non sine acerri mis praelijs defenderunt. Itaque illa Francorum arx opposita Alemannis, retinuit Franciae nomen. Haec est causa, cur regio ad Moenum Francia etiamnum adpelletur. Sed Auentinus negabat Francos ad Moenum nouos esse colonos, et sentiebat hos esse pri mos autores gentis, hanc esse ueram patriam gentis Franciae, propterea quod Strabo βρέγχους ponit inter Noricos &Vindelicos, quo in loco &Suetonius Brencos fuisse testatur, inde paululum progressos arbitrabatur ad Moeni ripas, &deinde Romanis bellis in Belgicum pertractos: à qua sententia pro fecto non multum abhorreo, nec inuitus hunc honorem tribuo nostris ciuibus, ut αὐτόχθονας, non colonos ex alijs ortos gentibus, esse existimem. Contendebat etiam Auentinus apud Ptolemaeum pro Brennis quos inter Noricum &Vindelicium collocat, le gendum esse βρέγχους. Et citatur Parthenius uetus scriptor, qui Francos ait esse ἔθνος ἀλπέων. Sed plus laudis est in uirtute, quàm in origine. Cum igitur res gestae ostendant fuisse gentis Francicae excellentem uirtutem, simus hac laude com de generis origine disputare aliquandolijs Occupata Gallia, foedus cum Romanisibus niano fecerunt, quare non modo belli iunsdum ex foedere Galliam tenent. Et uirtute acfitpefa runt, ne Romanos poeniteret societati Franmi.