Latin
ENCOMIVM FRANCIAEA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 742
Unproofread scanNot analysed yet
Quanta igitur uirtus in maioribus nostris fuerit, inde facile aestima ri potest, quod ut Romani bellum cum Carthaginen sibus de Imperio uaria fortuna, annos circiter quadraginta, sed per interualla, gesserunt, ita Frana Romanos, toti iam orbi terrarum dominantes, armis exercuerunt annis amplius centum, inde usque ab Aureliano ad Theodosium, donec non modo libertatem recuperarunt, sed etiam potiti Gallijs, Belgica &Celtica, post Theodosium regnare ibi coeperunt. Nec minus negocij fuit tueri posseßionem Gal liarum, cum ferocißimae nationes eas appeterent, Burgundi, Alemanni, Hunni, quàm antea fuerat, c ripere eas Romanis. Quare nisi fortitudine, scintia rei militaris, tolerantia laborum, denique etiam iustitia &disciplina excelluissent, tanta certamini tot annorum sustinere non potuissent.