Latin
ENCOMIVM FRANCIAEA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 747
Unproofread scanNot analysed yet
Quare magnam fuisse iusticiae opinionem de nostris hominibus necesse est. Fertur illud Graecum, τὸν φράγκον φίλον ἔχε, γειτονα δῆ, acute fortaßis: Nam crescentem Francorum potentiam formidabant Graeci. Sed tamen Italia non amicum modo ac uicinum, sed etiam dominum habere Francum propter uirtutem et aequitatem Imperij, non re cusauit. Vt autem Carolus belli gloria par fuit sum mis Imperatoribus, ita pacis artibus optimos aequat Principes. Academiam Bononiensem, antea à The odosio constitutam, instaurauit, duasque nouas ipse ad didit, alteram in Italia Papiensem, alteram in Gallis Parrhisiensem, ut ferè extincta optimarum artium studia rursus excitaret, &doctrina religionem ac Respub. muniret &ornaret. Nec uero obscurum est, quam praeclare meritus sit de toto orbe terrarum his scholis constitutis, quarum praecipua opera iam annis septingentis conseruatae sunt literae. Haec est uera laus summi Principis, pacem restituere, religio nem, iusticiam, disciplinam tueri, ornare, &ad posteros propagare. Quàm dißimiles sunt ab hac ima gine exercitus illi, qui his proximis annis Italiam foeda populatione dilacerarunt, nec gerunt bella hoc fine, ut postea religiones, &literarum studia excitent, sed ut aeternam barbariem &uastitatem efficiant. Quanto fuerunt foeliciora Francorum Imperia, qui saluti omnium gentium consuluerunt, &religionem ac literas magna cura prouchere conatisunt. Sequitur tertia Francorum aetas, cum Gallia à Germania auulsa est, post id tempus fuerunt tamen in Germania Francorum Duces, qui uetustam Francorum sedem in utraque Moeni ripa, &magnape te regionis Rhenanae tenuerunt.