Latin
ENCOMIVM FRANCIAEA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 748
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Francianostra olim aliquanto latius patuit, nunc ferè Scalenon figuram efficit, cuius latus Septentrionale porrigitur ab ortu uersus occasum, à Salae fontibus usque ad ostium Moeni in Rhenum influentis. Latus Meridianum ab ostio Moeni ad flumen Altmylium, à Meridie magna ex parte praecingitur sylua, quae à uastitate nomen habet. Orientale latus ab Altmylio ad Salae fontes porrigitur iuxta montes Sudetes. Nec procul receßit à ueteribus uicinis, quorum Strabo fecit mentionem. Nam &hodie Vindelicos à Meridie attingit, &ferè ab Ortu aspicit Noricum. Habet ad Moenum sitas metropoles, Bambergam, Vuirceburgum, &Francofordiam. Hic tractus in ripa Moeni hodie retinet in Germania Franciae nomen. Olim bona pars ripae ad Rhenum à Spirausque ad Coloniam uocabatur Franciae Ducatus. Mogun tiae enim quispiam è uetustißimis Ducibus sepultus est, cui nomen Meingos, &Cunradus, qui condidit templum Spirense, non procul à Spira regiam habuit Lympurgam. Peperit autem &haec tertia Francorum aetas laudatißimos Principes, Henricum Bambergensem, qui Belgicum recepit, &expulit Italia Saracenos: deinde Cunradus recepit Burgundiam, &eam Imperij partem, quam uocant Arelatensem, &domuit Pannonas. Posteri eius, artificijs Pontificum Romanorum, impliciti sunt ciuilibus bellis, sed tamen res gesserunt maximas.