Latin
ENCOMIVM FRANCIAEA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 750
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi autem in tanta corruptione publicorum morum, ubique plurimum est uitiorum, tamen ubi minor est ignauia, consuetudo laboris multa uitia arcet, &adfert hominibus duriciem, ut minus appetant inconcessas uoluptates, &luxum. Est autem utraque Moeni ripa admodum ferax &culta, quare Franci agriculturae dediti sunt. Hoc durati labore luxum aspernantur, ac magna ex parte est, ut ille inquit: Nostra operum patiens, paruoque assueta iuuentus. Nonnulli &mercaturam exercent, sed magis crebro oeconomicam, quae uitae necessaria est, &plena humanitatis. Quid est enim laudabilius, &uitae utilius, quàm deuinciri inter se homines mutua rerum necessariarum communicatione? Huius rei copiam soli fertilitas suppeditat, quod frumenti tantum gignit, ut uicinis etiam impertiamus. Vinum autem uberius apud nos nascitur, quare procul in regiones longinquas euehitur. Pro hoc, salem &metalla nostri reuehunt. Etsi autem uenae auri atque argenti apud nos interdum inueniuntur, tamen nostri con tenti agricultura, non scrutantur eas. Ferrum tantum eruunt, &excoquunt, quod magis necessarium est ad uitae usus, &copiosius gignit nostra regio.