Latin
ENCOMIVM FRANCIAEA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 749
Unproofread scanNot analysed yet
Henricus quartus saepius acie dimicasse scribitur, quàm C. Caesar. Postea extincta stirpe Ducum, nostra nobilitas &ciuitates, ne externos dominos acciperent, neue libertatem suam amitterent, summum Principatum magna ex parte transtulerunt ad Episcopos, quorum diu fuerunt aequiora Imperia, &minus periculosa libertati. Pars regionis &Burggrauijs Noribergensibus parere coepit, inuitata, ut opinor, &nobilitate &uirtute familiae. Nam Burggrauij Guelsis orti sunt, qua uix est ulla uetustior in Germania nobilitas, fuitque par nobilitati uirtus: possem enim commemorare multos, qui res maximas gesserunt, sed praetereo caeteros. Alberti fortitudo &foelicitas in praelijs tanta fuit, ut Germanici Achillis cognomine celebretur. Nec Nec uero extincta sunt in nostris hominibus fa dia uirtutis, etiamsi fata Imperium Europae ad alis gentes transtulerunt. Nam equitatus Francicis, peritia rei militaris, disciplina, fortitudine, gener armorum, non cedit reliquis nationibus Germanicis, quae equitatum pollent. In ciuitatibus iudicia legibus, &iure constituta sunt, gens ipsa cum natura ana candorem, fidem, iusticiam, liberalitatem, tum uero domestica &publica disciplina ad uirtutem, &omnia humanitatis officia assuefieri solet. Cumque in genia sint minime fucata, uix inuenias alibi firmores amicitias.