Latin
ENCOMIVM FRANCIAEA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 758
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc &in instituenda studiorum ratione, &in moribus imitandum nobis proponamus. Neque enim minus or namenti literis addit ipse uitae sanctitate, quam ei pe perit eruditio. Porro nimis prolixa futura esset ora tio, si recensere omnes conarer. Quare &si praetereo caeteros, tamen animo tacitus ueneror omnes, qui aliqua egregia uirtute de hominum uita, &de patria bene meriti sunt. Haec de Franciae laudibus collegi, nihil detrahens de aliarum gentium gloria, quare ut meam orationem boni consulatis, uos etiam atque etiam oro. Existimabo autem me non exiguum operae precium fecisse, si quis haec encomia audiens, magis amabit Franciam uel pro pter caeteras dotes, uel quia tot lumina doctorum uirorum, qui de omnibus gentibus bene meriti sunt, genuit. Cumque nomen Francicum initio multis gentibus commune fuerit, hae laudes ad alias nationes etiam aliqua ex parte pertinent. Itaque opto, ut alant mutu am inter nationes beneuolentiam, non accendant odia, quae debent abesse à Germanis, quos ipsa appellatio Germanitatis cum ad candorem, tum ad fraternum amorem adhortatur. Dixi.