Latin
ENCOMIVM FORMICARVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 758-2
Unproofread scanNot analysed yet
ENCOMIVM FORMICARVM scriptum ab Erasmo Ebnero. Emo in hoc coetu dixit unquam, quantum equidem iudicare possum, cui perinde beneuolentia uestra, atque mihi opus esset, non modo quia haec aetas mea singulari fauore con firmanda, &adiuuanda est, sed etiam quia argumentum adfero, quod etiam si nouitate placere possit, tamen ita est exile, ut nullam magnopere admira tionem mereatur. Alij res gestas clarißimorum Imperatorum recitarunt, &tum honeste facta summorum hominum, dicendo ornauerunt, tum aut po pulorum, aut tyrannorum turpiter facta grauißime uituperauerunt. Ego quoniam deerat eloquentia par tantis causis, infirmitate uirium humilius ar gumentum quaerere coactus sum. Qua de redum ali quot dies delibero, dumque reputo quas res exiguas laudauerint ueteres scriptores, à Luciano uideo mu scam, à Vergilio apes mirifice ornatas esse. Cum igi tur mihi honestum esse putarem, ueterum exempla sequi, formicas sumpsi laudandas. Neque nullum operaeprecium esse iudico in tanta naturae uarietate haec minuta animantia contemplari. Etenim non modo Ethnici scriptores dignam hanc materiam in qua elaborarent, putauerunt, sed etiam Principes Christianae doctrinae, mentione paruarum in natura rerum delectari uidentur.