Latin
ENCOMIVM FORMICARVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 772
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum Deam te esse glorioris, ex Deorum numero eiecta es, aspernantur te &hone sti homines. Neque unquam suauißimum carmen, tuas laudes audiuisti. Et pulcherrimum spectaculum nunquam uidisti: Nullum enim unquam recte factum tuum spectasti. Quis tibi improba credet? quis egenti dabit aliquid? Quis sanae mentis in tuo choro esse uelit? ubi iuuenes imbecilli corpore sunt, senes fatui, qui cum adolescentiam in ocio perdidrint, senectutem miseram &calamitosam agunt. Tunc &pudet anteactae uitae, &piget prinum quaerere necessaria aetati subsidia. Suauia in adolescentia ante tempus praecerpserunt, laborem &aerumnas in eam aetatem distulerunt. Ego uero apud Deos uersor, &apud honestos homines. Nullum ho nestum facinus, neque Dij neque homines sine me, faciunt, ideoque ine &Dij &homines honore adficiunt. Grata sum opitulatrix artificum, fida custos familiae dominorum, beneuola adiutrix seruorum, iucunda comes laborum in pace, firma periculorum in bello auxiliatrix, optima amicitiae socia. Et mei amici suaues uoluptates sine fastidio percipiunt ex cibo &potu, expectant enim illorum naturale desiderium.