Latin
ENCOMIVM FORMICARVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 773
Unproofread scanNot analysed yet
Somnus etiam suauior eis est, quàm ociosis, quem etiam cum opus est, sine molestia abrumpunt, nec propter hunc, necessaria intermittunt. Et iuuenes senum laudibus gaudent, &senes delectantur iuuenum honoribus, &incredibili uoluptate rerum à se gestarum meminerunt. Et sine difficultate praesentes labores conficiunt, per me Dijs chari, amicis, chari patriae. Et cum ex hac uita discedendum est, non obscuri aut ignoti iacent, sed laudes eorum perpetuo a posteris praedicantur. Haec tibi ò filibonorum parentum Hercules contingent, &ueram foelicitatem stibilemque ita consequeris, si laborem non defugies. Sic uirtus apud Xenophontem concionatur, &ad labores suscipiendos, non tantum Herculem, sed omnes adolescentes, uerißima grauißimaque uoce hortatur. Qua oportuit aures uestras undique circumsonare, et inertes animos tanquam claßicos exu scitari. Atque hanc ipsam uirtutis orationem diuinitus in formicis scriptam putate, quas quoties uidebitis, ueniat in mentem hanc uobis imaginem, quae uos ad laborem incitet, in terris à Deo propositam esse. 774 ENCOMIVM FORM. esse.