Latin
DE EXEMPLO EMENDATI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 82
Unproofread scanNot analysed yet
Alius est hostis Christi multo infestior, scilicet Diabolus. Is primum odio Dei auulsit ab eo primos parentes. Is similibus ironijs in paradiso miseram mulierem fefellit, cum promitteret fore similem Deo. Eritis, inquit, sicut Dij. Idem calumniator habet fascinatas impiorum mentes omni tempore falsis de Deo persuasionibus. His abutitur tanquam organis, ad explendam infinitam odij sui acerbitatem ad uersus filium Dei. Latro igitur, ut caeteri impij, actor est harum ironiarum, sed ille superbißimus spiritus hostis Dei, est earum poëta. Quàm misera est autem seruitus, organum esse tanti furoris ac tanti odij aduersus Deum? Talis est uita Neronis &impiorum omnium, qui cum in cru ce pendeant, hoc est, sint in media morte, nam uolupetates eorum non sunt diuturnae, tamen liberatorem aspernantur. Et confirmat errorem Diabolus, qui postquam mentibus eorum offudit densiores nebulas, postea pro libidine sua illis abutitur, accendit in eis odium Dei, &saeuitiam aduersus membra Christi.