Latin
DE EXEMPLO EMENDATI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 83
Unproofread scanNot analysed yet
Non igitur liberantur à morte, sed ruunt in aeternos cruciatus, cum quidem iam bis latrones sint, habent communia scelera toti generi humano. His addunt contemptum beneficij Christi, &crudelitatem, quam in Christum &eius membra exercent. Huius impij agminis uniuersi εικὼν est maledicus latro. Nunc de altero dicam, qui emendatus significat Ecclesiam, quae est altera pars generis humani, quae &ipsa latrocinio contaminata est, ac destinata morti, agnoscit se habere peccata, et calamitatibus ingentibus ac mor i obnoxia est, ut caeteri homines. Sed redditur ei post mortem noua &perpetua uita, lux, sapientia, iustitia, &laeticia. Haec quomodo fiant, ex hoc colloquio discamus, quod, ut ante dixi, omnium Propheticarum &Apostolicarum concionum summam comple ctitur. Agnoscit sua peccata hic latro, et ingenti mo tu animi confugere audet ad liberatorem. Audierat de hoc socio supplicij Iesu, quid docuisset: audierat eum testimonia doctrinae suae non uulgaria exhi buisse, &senserat eum iniuste, scelere Pontificum ra pertum esse ad supplicium. Audierat &quasdam eius uoces in cruce, quas animaduerterat non proficisci à uulgari homine. Videt naturam rerum, terraemotum, subitas tenebras, solis de eo testimonia aedere: Quare statuit hunc uere esse liberatorem, et Christum. Hac fide excitatus, inquit: Memento mei Domine, cum ueneris in regnum tuum. Considerate autem, quàm miranda lux in hoc latrone fulserit. Non deterretur foeditate supplicij &morte Christi, quo minus iudicet eum esse promissum liberatorem. Deinde longe ali ter de Meßia sentit, quam uel Pharisaei, uel Apostoli, utrique expectabant imperia &opes.