Latin
DE EXEMPLO EMENDATI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 87
Unproofread scanNot analysed yet
Desinant iam Pontifices, Episcopi, Monachi gloriari, suos coe tus, quos uocant Ecclesiam, errare non posse, cum ui deant tantam Apostolorum trepidationem. Sed quoniam historia mortis Christi haud dubie significat praecipue calamitates Ecclesiae postremi temporis, latronum concertatio quaedam est imago certaminum huius temporis. Conuiciantur Christo Pontifices, Canonici, Monachi, &horum satellites Tyran ni, qui &si exiguo tempore fruuntur suis uoluptati bus, tamen re ipsa pendent in cruce impij latronis, breui poenas scelerudaturi. Interea cum ante finem mundi renouare doctrinam &confeßionem Deus uellet, excitauit, doctis &timidis cessantibus, Germanos milites, homines sine hypocrisi sapientiae aut iustitiae. Non potest enim dißimulari aut negari mul tos articulos doctrinae Euangelicae ita repurgatos esse per hos, ut satis appareat diuinitus hanc lucem Ecclesiae redditam esse. Idem igitur in doctrina nostrarum Ecclesiarum traditur, de reconciliatione &de fide, quod ibi sentit latro. Nec pudet nos hunc audire Apostolum, cuius sententiam &fidem Christus perspicuo testimonio approbat. Vtinam Christum etiam simili fide inuocemus. Et si nihil dubito multos esse, in quibus similis fidei scintillae ardent.