Latin
DE EXEMPLO EMENDATI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 86
Unproofread scanNot analysed yet
Ille uero praecipuos honores byl res Christo tribuit, quos Deus in primis flagitat: agit poenitentiam, agnoscit suum scelus, recte sentit de hoc liberatore, nihil deterritus illa miserabili specie morientis, inuocat eum. Haec sunt uere pia opera. Accedit &dimicatio. Quanquam enim pendet semiuiuus ac laceratis membris, tamen uenit in certamen cum conuiciatore, quo seuere castigato &obiurgato, defendit Christi gloriam. Haec est confeßio, quam quanti faciat Deus, saepe monet scriptura, ut cum ait Christus: Qui confessus fuerit me coram hominibus, confitebor eum coram patre coelesti. Breuiter indicaui bona opera emendati latronis. Nunc quaeso ut uniuersam Ecclesiam eius temporis consideretis: Fi lius Dei pendet in cruce, non iam ostendens potentiam suam admirandis factis ut antea, quare deridetur ac despicitur ab impijs. Apostoli seu dubitatione, seu metu dilapsi erant. Multos auditores mouit &illud quod dicitur: Exitus acta probat, qui cogitabant hunc nequaquam Meßiam esse, cum in tanta cala mitate uideretur à Deo desertus &abiectus esse. So la reliqua est Maria mater, in qua lucet fides: haec ex pectat aliam catastrophen: Nec enim spectatrix esse poterat huius supplicij nisi fide animus erectus fuisset. Sed quia Apostoli &caeteri homines tacent, iam tota rerum natura incipit concionari, &testimonio suo filium Dei ornare, &in tanta Ecclesiae trepidatione, ne desit concionator, excitat Deus latronem de sublimi concionantem toti orbiterrarum. Hic la tro testatur hunc Iesum esse promissum liberatorem, &autorem nouae &perpetuae uitae.