Latin
ORATIO CASPARIS CRVCI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 95
Unproofread scanNot analysed yet
ORATIO CASPARIS CRVCI geri S. Theologiae Doctoris, de Ecclesia Christi, quam habuit 26. Aptilis, cum decerneret titulum Doctora tus D. Hieronymo Noppo, Et D. Fridericho Bachhofen, &c. Anno M. D. XLIII. Voties ego hos honestißimos conuentus scholasticos aspicio, mirisica uoluptate adficior. Quid enim in hac uita homini, non prorsus alieno à pietate &literis, potest contingere iucundius, quàm uidere tales coetus uirorum praestantium doctrina, pietate, &uirtute: Quorum authoritate, officio, &diligentia, &sanctißimum ministerium Ecclesiae, &publicum consilium Reipublicae regitur, &literae, ac bonae artes omnes Dei beneficio ornantur &prouehuntur? Nec existimo quenquam uestrum esse, qui cum his congreßibus interest, non recreetur conspectu talium uirorum, qui uere sunt, quod graece dicitur ἐυρὸς κυκλος, id est, sacer coetus: Tantum abest, ut iudicem à quoquam reprehendi hos congressus, quos constat non ad inanem pompam, aut spectaculi causa, sed grauißimis de causis, &institutos esse, &à nobis retineri: Constat enim hos ritus promotionum seu graduum, ut uocantur, nihil aliud esse, quàm renunciationem publici testimonij, de doctrina &mo ribus eorum, qui uocantur ad aliquod publicum munus, ut uel in Ecclesia doceant, uel in politica gubernatione respondeant de publico iure, uel alia officia administrent, quae sunt necessaria ad tuendam communem uitam &societatem hominum.