Latin
ORATIO CASPARIS CRVCI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 96
Unproofread scanNot analysed yet
Et in his congreßibus de rebus grauißimis ad admonendam iuuentutem, &excitanda studia discentium oratio habetur Quare ego quidem singulare Dei beneficium esse agnosco, ac Deo gratias ago, quod nobis Scholam, &hos coetus conseruat: Nullum est enim in terris magis Dei donum, quam propagatio doctrinae coelestis, quae conseruari non potest, nisi sint aliquae Scholae adiunctae Ecclesijs, ubi erudiantur hi, qui sunt aliquando accessuri ad ministeria, aut gubernationem in Ecclesia, ut praeparati &exculti doctrina, magis idonei fiant ad dextre tradendam doctrinam religionis, &ad explicandas controuersias dogmatum, &ad refutandos errores ac corruptelas purae doctrinae.