Latin
ORATIO CASPARIS CRVCI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 98
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur Deus sua immensa misericordia nobis restituerit Euangelij lucem, &in hac schola dederit Gubernatores praestantes, merito praedicandum &agnoscendum est Dei beneficium, &gratiae Deo agendae sunt: Et accedere debent piorum uota, ut nobis hoc beneficium conseruet, His precibus si unquam opus fuit Ecclesiae, nunc certe opus est, ardentißimis uotis &toto pectore omnes petere, ut hoc postremo &periculosißimo tempore, inter tan tas tempestates publicas, quae minantur Ecclesiae infinitam dißipationem &uastitatem, Deus sua bonitate aliquas Ecclesiae reliquias conseruet, sicut Pauli nauim tactatam undis, concussam, ac pene iamfractum seruauit. Quis pius non toto corpore cohorrescat, cum in tuetur horum temporum pericula? Videmus impen dere Regnorum mutationem ac propemodum interitum uniuersae Reipublicae horribilem. Quam late grassatur, quantam uastationem facit Turcica in manitas, iam etiam nostris ceruicibus imminens? Al haec accedunt intestinorum motuum metus, ut taceam alia pericula persecutionum, &acerbitatum omnis generis, quibus duriter concutitur Ecclesia. In his malis quid usquam ostenditur humanitus auxilij? aut quae tandem consolatio?