Latin
ORATIO CASPARIS CRVCI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 97
Unproofread scanNot analysed yet
Ad has res certe opus est scholis, sicut historiae sa crae testantur, inde usque ab initio semper fuisse aliquos coetus discentium adiunctos, summis illis uiris, Patribus, Prophetis &Apostolis, &postea diu in Ecclesijs, ut Alexandrina &alijs, &in plurimis collegijs scholae constitutae fuerunt, ut inde sumeren tur Doctores &Pastores Ecclesiarum. Imo et Chri stus ideo dat Ecclesiae suae, ut ait Apostolus, Pastores, Prophetas, &Doctores, quia uult ab his Ecclesiam institui ac doceri, uult praeparari eos, qui praeficiendi sunt Ecclesijs, ne accedant prorsus indocti aut imperiti, Qui cum nec alios audierint, &sint si ne illo usu spirituali, tamen sibi uidentur αὐτοδi δαυτοι, &temere sine testimonijs doctrinae irruunt n Ecclesias, &ex sese gignunt ac spargunt opiniones &dogmata. Hae sunt causae, ut ego quidem iudico, satis grauis &magnae, quare in Ecclesijs &Scholas retineni ac propagari necesse est. Primum quia hae etiam id ministerium Ecclesiae pertinent, uidelicet ut in his instituantur hi, quibus gubernatio Ecclesiarum com mittenda est: Deinde, quia scholae testimonium dant his, qui praeficiuntur Ecclesijs. Et ut constet à quibus doctoribus acceperint doctrinam, &ut ipsi testentur se non discedere à perpetuo &uero consensu ca tholicae Ecclesiae Christi, nec assentiri prauis opiCum nionibus.