Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 10
Unproofread scanNot analysed yet
Nam tu, namque tui similes clamare soletis,
Laetitiâ melius nihil est, pejusque dolore.
Nonne Dionaei resonant his vocibus horti?
Nonne, &jucundi cùm fit jactura, dolori est?
Ergò, ne doleas, quodcunque placebit habendum
Jure tuo; nec honos, nec fas obsistere possunt:
Atque Voluptati laxae immittuntur habenae.
Sin autem abstinuisse bonum est, illudque fateris;
Cur me infelicem, si Relligionis amore
Abstineam, vocitas? Te sum felicior ipso.
Nam tu, si vincis, tua te victoria torquet,
Me mea delectat: si mavis denique vinci,
Quàm sic torqueri, confessus es: en! data porta
Flagitio, vitiis retinacula nulla supersunt.
IMO, inquis, superant; poenae metus atque malorum
Quae scelus &tandem patitur peccare libido.
At semel amotâ metuendi Numinis irâ,
Cur levior multo turbaret pectora terror?
An contemptor ego Superûm legisque supremae,
Humanas leges &judicis ora timerem:
Aut si me cupidum poenae brevis alligat horror
Heu! miser in laqueos recido, quos te duce fidens
Rumpere sperabam: jam me dolor &metus angit,
am moveor, curâ sed deteriore subactus;