Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et gravis ipse mihi censor, vix liber ab omni
Relligione, novas subeo similesque catenas;
Atque minus dignâ crucior formidine mentem.
Ah! meliora precor. Si cui mactanda Voluptas,
Est mactanda Deo. Neque enim peritura merentur
Sic aliis praeponi alia, ut praesentia cedant
Venturis. Igitur tibi nunc hodierna libido
Imperet; aut ratio si qua est permissa futuri,
Si caveas, ut sit melius praesente futurum:
Non, ut momentis redimas momenta, sed omne
Lucreris, parvi jacturâ temporis, aevum.
Nullus enim prudens terram versabit arator,
Si quantum illa sinu bis terque inversa recepit