Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 11
Unproofread scanNot analysed yet
Frumenti, tantum posthac sine foenore reddat;
Omnis quippe leves labor irritus iret in auras:
Sed versabit, utì modico de semine largas
Eliciat segetes, ac messibus horrea rumpat.
AST Epicureus quamvis timor ille satis sit
Nonnullis, qui se ad tempus fortassis &aegre
Contineant; haud propterea virtutis amantes
Efficere, atque animis vitium restinguere posset.
Nam virtutis amor multùm formidine distat
Carnificis, vel rumorum, vel carceris atri.
Plus vitii poenâ, vitium execratur honestas:
Illo etsi posset felix evadere, nolit.
Nec tantùm refugit maculari crimine dextram,
Aut complere nefas; etiam voluisse recusat.
Et meritò: quid enim prodest absistere factis,
Si factorum alitur radix &causa cupido?
PLURIMA praeterea non ulli obnoxia legum
Crimina patrari certum est, quae tu quoque damnes;
Nam faciunt hominem nequam, tortoribus etsi
Non tradunt. Super his non currit calculus ater:
Nec reus arbitrium trabeati Judicis horret.
Immemor ut si quis benefacti damna rependat;
Si fremat invidiâ, cùm fert sua praemia virtus;
Non stet promissis; arcana recludat; avarus,
Mendax, consilii malesani subdolus auctor;
Aut fidei sine teste suae concredita tollat;
Ambitione tumens &honorum sedulus auceps,
Contendat maculis alienam aspergere famam;
Annonae gravitatem, ex quâ ditescere possit,
Aut patriae cladem exoptet, funusque parentûm;
Deneget auxilium rogitanti; praegravet omnes
Infra se positos, inopem viduamque gementem
Obterat; insontem Judex pervertat iniquus
Venali trutinâ, &Dominae suffragia donet;
Interea, quae summa mali est, simulator honesti.
Haec, si aberit Deus ultor, in omnia proruet audax
295 Crimina, quem fallax trahit in tua castra Voluptas.