Latin
LIBRI QUARTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 113
Unproofread scanNot analysed yet
Quadrati latus aspicio; quodcunque per illud
Venerit, hoc ad me rectà procedere dicam:
Per diagonalem verò si venerit, etsi
Tramite directo, quia non convertor ad illam
Unde venit partem, subito procedere dicam
Corpus id obliquè. Secus autem deinde futurum
est,
Si diagonalem, quà nascitur aut cadit, illuc
Translato percurram oculo; tunc namque vicissim
Ibit in obliquum quadri latus omne videnti;
Quaeque erat obliquo tractu via, recta futura est.
Dic Aequatori inclinata est orbita Solis,
Olli dum Aequator simul inclinatur &ipse.
Obliquas igitur, quarum te nomine jactas
Inventor, rectasque vias quod discrepat inter,
Hoc totum inde oritur quòd sint data puncta secundùm