Latin · Dactylic hexameter
LIBRI QUARTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 113-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aspectus varios. At Inanis gurgite vasto
Immensisque locis, age, dic, ubi terminus à quo
Discedant Atomi celeres; ubi terminus ad quem
Perveniant? Quo respectu, quâ parte locorum
Obliquè potiùs, quàm directè; aut vice versa
Pergere dicamus? Quae te dementia cepit,
Ut, quae prima jacis veluti fundamina sectae,
In te versa ruant, proprio &te pondere frangant?
Ex infinito veniunt mea semina, dices;
Ac Terrae centrum versus gravitate feruntur.
Infinitum ergò tibi circulus esse videtur,
In quo Terra locum centri tenet. Ast ego nuper
Jam satis ostendi, quàm sit contraria Vero,
Quamque pudenda tuae super hoc sententia mentis.
verùm esto: neque enim hoc, si dem, tua dicta juvabit,
Scilicet ad centrum quae linea tendit ab oris,
Recta venit breviore viâ: si torta veniret,
Prorsus aberraret centro. Si proinde cadentes
Tempore ab aeterno, perque infinita locorum
Deflectes Atomos, arcus describere chordam
Cogentur, minimè radium: gravitate remotâ
Ad centrum non pervenient: clinamine tanto
Extrà delatae, procul à regione viarum
Excedent. Res mira, locum, quò semina mittis,
Declinare jubes! Obstas, ne jussa facessant!
Siccine Democriti mendum sarcire putabas?
ipse tegis vitium vitio, frustraque bis erras. FUTILIORA quidem petis argumenta, repertum Hunc motum ut statuas, è nostrâ in rebus agendis Libertate. Novum Logicae genus! Est homo liber, 240 Inquis: agit quae vult; quae non vult, sponte relinquit: