Latin · Dactylic hexameter
LIBRI QUARTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 115-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe improviso concursu &viribus aequis,
Dum tibi nunc temerè &nullo cogente videntur
Innecti, quae sponte moves primordia Mundi
Per vacuum; tamen est, quare innectantur, in illis
Causa latens &certa; nequit quâ stante volando
Quaeque Atomus non huic jungi, cui jungitur: idque
Lex quasi lata foret: quia tali concita nisu
Non vitare potest aliam, quae pondere tali
Labitur: &tali decurrens tempore, eodem
Tempore decurrentem offendat oportet, eodem