Latin · Dactylic hexameter
LIBRI QUARTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 116
Unproofread scanNot analysed yet
Inque loco. Tali si sit demum utraque formâ,
Ut coëant; certè nequeunt utrinque revelli:
Si secus; haud ullo poterunt concrescere nexu.
Et quoniam inde oritur quidquid, sic fiat oportet
Ut mixtura dedit, manifestum linquitur ex te,
Naturae legem cunctis incumbere rebus;
Et legem invictam, cui nil obsistere possit;
Fortunaeque locum non jam superesse: neque ullam
Libertatem homini mansuram; si nihil ipsi
Praeter adhaerentes Atomos concesseris. Ergò
Cùm Regina sui &proprii sibi conscia juris,
Frenum indignetur fatis avulsa Voluntas,
Arguit in se se quiddam praestantius omni
Materiâ, &punctis alienum prorsus ab istis.
Illa sed uberiùs, cùm Mens tractanda redibit.
Nunc satis est monstrasse tuis nil posse creari
Motibus: idcirco quia, seu directa movebis
Ad perpendiculum, seu flecti semina finges
Haud ullis poterunt unquam coalescere vinclis,
Ergò nil, etiam posito clinamine, vinces.
VERUM alias aliis Atomos velocius ire
Si donetur, ais, quidni concrescere possint
Nexibus innumeris? Gassendus quippe volebat
Naturâ similes, non mobilitate: quod unum
Addere qui velit inventis utriusque magistri,
Congressus faciles Atomis utcunque parabit.
Nam fieri poterit solâ ratione cadendi,
Ut quae posterior fuit, accelerata priorem
Occupet, ac secum vinclis abducat; &ambae
Arripiant alias, aut arripiantur ab illis.
Lux ea Democrito cur non affulserat? Eheu!
Non opus illapsas Vacui de culmine summo
Atque parallelas Epicuro deinde fuisset
Inclinare Atomos, tantamque incurrere labem.
Nam veluti cursu dum fervet odora canum vis
Per nemus &salebras, clangore accensa tubarum
Et clamore virûm, ac fugientis olentia cervi
340 Nare sagax longo sequitur vestigia tractu, Etsi omnes ardore pari, tamen unus &alter Antevolant, sternuntque feram, lacerantque jacentem
Dentibus: approperat non aequis passibus agmen.
Aut ubi praedator descendit ab aethere Milvus
Perdicem in timidam, contractis quae fugit alis,
Praecipitans in humum simul ingruit ocior ille,
Unguibus illaqueans praedam, raptatque cadentem:
Sic possunt Atomi quaedam, etsi pone sequentes
Maturare gradum; ac sensim, quia pondere praestant,