Latin
LIBRI QUARTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 119
Unproofread scanNot analysed yet
Unde metalla doces &arenam &saxa creari;
Quodque fluit globulis queis manat liquor aquarum:
Nec cessare potest; quia nunquam cessat origo
Praecipitis motûs, immensaque copia rerum.
Sic aliis alias cumulari semper oportet,
Ac superaddi Atomos aeterno pondere pressas.
Crescere in immensum Tellus glomeramine tanto
Debuit, &vastam ferre ultra sidera molem.
Cur fines intra certos se tota coërcet?
Cur alibi passa est simili ratione modoque
Solis &astrorum praegrandia corpora coelo
Formari? Nam illic amplissima principiorum
Congeries aptanda fuit. Cur Luna, perinde
Ac Tellus, Atomis etiam concrevit aduncis?
Cur &Saturnus cum lucifero comitatu;
Magnus &ipse suâ stipatus Jupiter aulâ:
Mars &Mercurius; nec non, gens rara, Cometae?
Sunt igitur Mundi tot centra, quot astra videntur?
Quàm distracta fuit gravitas; quàm scissa tot inter Immensi partes Vacui? Quot Somnia fingis! Centrum ubi non fuerit, gravitas ibi nulla profectò.