Latin · Dactylic hexameter
LIBRI QUARTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 119-2
Unproofread scanNot analysed yet
At non esse potest aliquo sine vortice centrum:
Et pariter nullus fluido sine corpore vortex.
Unde necesse foret, caderent si pondere quodam
Semina, vorticibus multis in plurima centra
Detrudi, variae facerent ut molis acervos;
Quod placido in vacuo nunquam sperare licebit.
CORPORA jam formata etenim posuisse necesse
Et fluida, &motu circùm exagitata perenni,
Antè graves Atomi quàm sint ac centra petentes.
At quoniam ex Atomis corpus per inania lapsis
Conflatur, motus Atomorum anteire nequivit:
Nam tunc non essent, ut ais; primordia rerum.
Ergò per medium si delabuntur Inane,
Nec reperire queunt, imò nec quaerere centrum.
Huc etiam accedit, quod fusiùs antè docebam
Cùm de infinito canerem; &revocasse juvabit,