Latin · Dactylic hexameter
LIBRI QUARTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 120
Unproofread scanNot analysed yet
Ne cadat ex animo quidquid jam rite probatum est:
Vidimus in Spatio, nullus quod terminus ambit,
Ponderibus non esse locum: quia scilicet, unde
Et quò descendant, non est; supera, infima desunt;
Nec sursum idcirco, nec deorsum tendere quovis
Posse modo fictas Atomos, quaecunque darentur.
Spes Atomis igitur gravitatis nulla futura est.
Si nulla est gravitas, ergò vis nulla movendi:
Causam etenim motûs unâ in gravitate locabas.
Unde vides Atomos nequaquam posse moveri;
Vel si motus inest, nullo coalescere nexu.
Egregium nunc dogma boni mirare Lucreti!
Quae manifesta putat, manifestè falsa probantur:
Et si vera forent, quod colligit esse nequiret.
SAEPE fit, oblatâ rerum ut dulcedine capti
Miremur faciles, plausuque sequamur amico
Qui nos decipiunt. Quales jocularia mimi
Prodigia exercent: digitis hi namque micantes
Attentos fallunt oculos, dum vascula tractant
Apta dolis: fraudem velatam praepete gestu,
Virgâ &voce juvant; &ubi posuere lapillum,
Ostendunt volucrem. Stupet ore ignarus hianti
Spectator: temnat, si quando noverit artem.
Haud aliter solers oculos auferre Poëta,
Excusso tibi debebit ludibria fuco.
Quid sit enim gravitas quovis in corpore, nondum
Perspexti: nam corporibus malè credis inesse
Materiae certam ut comitem; exemplumque creatis
A rebus stolidè rerum ad primordia ducis.
Corpora quòd videas in terram plurima labi,
eòque
Dumque immota jacent, ad centrum vergere,
Donec perveniant molimine tendere certo,
Corporis idcirco genus omne gravescere censes
Per se ipsum, atque illuc innato pondere ferri.
Tanta fides oculis, ac diffidentia menti est!
Ast etiam, si sola tibi fit regula sensus,
Cur non Materiae levitas innata videtur,
Corpora cùm cernas nonnunquam ascendere sursum?
Nonne leves flammas, levia haec simulacra putasti,
Quas veluti rerum exuvias, &limpida vela
Audieras fluctu passim volitare perenni,
Ut veniant oculis formae rerum atque colores
Ac visae somno in medio sine more figurae?
Namque hoc te, quanquam falsum est, docuere magistri.