Latin · Dactylic hexameter
131
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 131-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia substrato pariter sunt aethere fulti,
Et vim centrifugam jugi obtinuere rotatu,
Propterea servare locum coguntur eundem;
Viribus hinc atque hinc libratis; ordine miro
Quem tua gens vel nescivit, vel scire refugit,
Scilicet invisum metuens ibi cernere Numen.
Sed quamvis omni cassus gravitate Planeta,
Suspensusque suo videatur currere coelo;
Non ita, quae vasto complexu corpora portans
Circumagit secum, &privato turbine versat.
Namque his officiunt fluida, &suus ingruit aether, Ne proprium linquant, cui sunt addicta, Planetam. Unde, brevi ad massam redeant projecta, necesse 885 Quo fit, ut is molem servet constanter eandem. Hoc igitur teneas animo servesque fidelis, Quod Ratio docuit, quod &Experientia monstrat: Nil grave per se se est; gravitatis plurima quamvis