Latin · Dactylic hexameter
132
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 132
Unproofread scanNot analysed yet
Nomine donentur, tanquam foret indita virtus.
ET verò videas naturae multa referri,
Quae tamen in dubio est an primitus insita verè,
An magis ex alio veniant superaddita rebus.
Credis aquam ex se se, naturâ &sponte liquentem?
Aspice concretam. Vi frigoris algida, dices,
Vertitur in glaciem: quin vi liquefacta caloris
Diffluit, urgebo. Scytha judicet; ille rigenti
Sub coelo natus, totum qui penè per annum
Venatur niveos solidis in fluctibus ursos;
Aut Magellanae vix cognitus incola terrae;
poo Perspicuum lapidem &crystalli fusilis instar