Latin · Dactylic hexameter
133
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 133
Unproofread scanNot analysed yet
Et jacit in teretes penitus liquefacta favillas.
Usque adeò nec tam fluitantia corpora cernes,
Quae non sistantur; nec si adamantina, quae non
Evadant fluida, atque aliquo solvente liquescant.
Sic etiam constare gravi quae mole feruntur,
Haec levia esse queunt: gravitas in corpore nulla,
Nullus &in centrum nisus: quodcunque videtur
Pondus ab impulsu venit, alteriusque prementis
Est opus. At nihil est Atomos per Inane quietum
Quod feriat, pulsetque: Igitur fatearis oportet,
Principium fore tunc nullum gravitatis in illis;
Ac nullo quatiente haesuras omne per aevum.
FISA suis numeris Neutonia Secta, reciso
Impulsu, magicis totum dedit artibus Orbem.
Sol trahit errantes Sphaeras, trahiturque vicissim: Praevalet ingenti massa, centroque potenti, Nec tamen adducit; nam tramite pergere recto Impetus est ollis, jam primo impressus ab aevo