Latin · Dactylic hexameter
133
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 133-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mutua vis etiam rapit, atque hinc inde trahuntur
Conatu sociarum, ¢ro abscedere tentant.
Nascitur è tanto medius certamine motus:
Unde per ovatas simul unusquisque Planeta
Cogitur ire vias, Kepleri dogma secutus.
Ingeniosa quidem, certisque accommoda coeli
Motibus, haec solido staret si machina fundo.
Accipimus numeros, quia rem describere possunt;
Respuimus causam, gratis quia ficta videtur.
PRINCIPIO quaeram, quid sit vis illa trahendi?
Respondent; vis est, per quam in statione quiescens
Corpus agit tamen in distans, atque imprimit olli
Motum ad se directum, &iners accedere cogit;
Inter utrumque licet nil sit quo tangere possit
Aut tangi, sed solùm occulta &mutua virtus.
Ostensum est corpus non ullum posse moveri,
Id nisi Mens regat imperitans, quae vertere malit
est:
Quàm servare situm; quia corpus utrique paratum
Praeterea, si maluerit, quae seligat unum
Ex infinitis &circumstantibus (aequè
Quos &inire potest) radiis, aliosque relinquat:
Tum citò, seu lentè, prout ipsi nempe libebit.
Haec Mens una potest: nequit his sine motus oriri:
Ergò mentis inops, per se est immobile corpus.
AST ubi inens motum impressit, jam corpora certum est
Nunquam posse trahi, serie nisi juncta fluentis
Aut solidae, per quam se motus utrinque propaget,
Materiae: quoniam fit per contagia motus
Corporis in corpus. Quodcunque movetur, oportet
Impelli, &tangi quodcunque impellitur. Ergò
Conjungi tractum atque trahens per vincla necesse est.