Latin · Dactylic hexameter
135
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 135
Unproofread scanNot analysed yet
In jumentorum nervis, hominumque lacertis
Auxilium impulsus. Et quid reperire laborant
Organa mille, modosve, quibus transfundere motum
Ex uno valeant in caetera corpora, vectes,
Atque rotas, funes, trochleas, &elastica? Quare
Vel minimo metuunt affrictu absumere vires,
Arte Geometrica Naturae gesta secuti?
Nam sic veliferae percurrunt aequora puppes,
Sic junctis tellurem exercet bobus arator,
Sic fabricae surgunt, latices tolluntur in auras,
Sic mola confringit segetes, &vina premuntur;
Ut cor sanguineos vibrat per membra liquores.
Heu miseri! sine tot conflictibus, &sine tantâ
Instrumentorum serie, per Inane quietum
Attractus parit omnipotens miracula Mundi;
Et quanquam nihil est, rerum caput esse jubetur.
SINGULA concordant, inquis, cum attractibus. Esto:
Singula concordant etiam cum impulsibus. Illi
Non intelligimus quid sint: hos cernere promptum est;