Latin
134
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 134
Unproofread scanNot analysed yet
Haud aliter currum rapiunt per aperta quadrigae
Alipedes, stadiumque vorant. Sic aequore in alto
Malus agit navim, cui strictè insertus adhaeret,
Et malum antennae, atque antennas turgida vela,
Velaque ventorum flatus, sive incitus aër.
QUINETIAM in solis attractibus omne movendi
Ponere principium, varia inter corpora mentis
Indiga, continuò est agnoscere corpus ineptum
Ad proprios motus, cunctis conatibus impar:
Atque ita mansurum, nisi vis aliunde petatur.
Unde autem haec veniet? simili ne à corpore, nullis Viribus instructo, pariter quia mentis egenum est? Sed res nulla potest quod non habet, hoc dare cuiquam,
Ambo igitur pigro torpent immota veterno.
HAEC manifesta patent. Quid jam Neutonia proles?
Dos ea Materiae, Naturae maxima lex est.
Ergò Naturae lex est, &Materiae dos.
Ut fiat si quid fieri nequit. Optima sanè
Regula digna Sophis, &correctoribus Orbis!
Motûs causa quies, &opum fit mater egestas!
am nunc Mechanici taceant, &quaerere cessent In ventis, in aquis, in ponderibus suspensis,