Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 14
Unproofread scanNot analysed yet
Illa tibi fortè est: aliis diversa probatur.
Porro quemque trahit sua, non aliena Voluptas,
Quam si quisque sequi, ne sit miser, absque futuri
Debeat intuitu, fas est quodcunque lubebit:
Et quo jure bonas tua te direxit ad artes,
Non alio impulsu, nisi quem dabat ipsa voluntas,
Te quia progenuit casu Natura modestum;
Hoc ipso pariter mea me in scelus omne vocabit,
Non alio impulsu, nisi quem dabit ipsa libido,
Si pravum casu Natura crearit eodem.
Et floccifaciam quidquid suadebis honesti,
Si bona nulla mihi, nisi quae jucunda videntur,
Aut nihil hac vitâ melius proponere possis.
Nam jucunda meis haec tantùm sensibus esse,
Quae desiderio sunt convenientia, novi.
At desiderium in nobis ex indole nostrâ
Nascitur, ut certis veniunt sua semina terris.
En! tua lex igitur facit ut mihi, non tibi credam.
POSTREMò dices, si non formidine, saltem
Componi rectâ poterit Ratione Voluptas;
Quam non insanam, non rerum extrema petentem.
Sed medio volumus contentam, ut leniter illâ
Gens humana frui valeat mortale per aevum:
Quo se more gerunt etiam sine Numine gentes.