Latin
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
590Verùm quae nobis Ratio est, quam dicere rectam Jure tibi liceat; nostrae qui munia mentis Omnia, quin ipsas &mentes turpiter uni Fortunae tribuis? Quae certâ lege reguntur, Haec recta esse queunt; sed in his quae fortè cadentes 395 Progenerant atomi, nil certum, nil quoque rectum est. Nativam qui legem internaque dogmata nescit, Seque putat casu factum, nihil ille profectò Cum rectâ commune sibi Ratione fatetur. Nam quod percipimus, fortuna est; atque ita quondam aco Formari poterant homines, ut falsa putarent Quae nunc certa putant, &bis duo quinque viderent; Pravum etiam &stultum, quod nunc laudabile ducunt.