Latin · Dactylic hexameter
147
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 147
Unproofread scanNot analysed yet
Pausam ergò requiemve Atomis aliquando futuram
Intellexisti, motum his non esse perennem;
Nec tibi propterea visae sunt interiturae.
Huc accedit, utì corpus circumundique
pressum
Si fuerit, nullâ possit ratione moveri.
Plenum ideo Spatium tu formidare solebas,
Corpora ne turpi starent immersa veterno:
Nec peritura tamen, quamvis immota, putasti.
Tum si mole pari, necnon &viribus aequis
Concurrant adversa duo, evanescere motus
Cernitur, &placidae succedunt otia pacis.
Materies igitur motum non sponte requirit,
Ut sibi conjunctum; nam corpora saepe quiescunt:
Nec verò requiem; nam corpora saepe moventur.
Nativus quare non est in corpore motus;
Nec nativa quies. Jam cernis utrumque modorum
Esse genus: quoniam, Naturâ semper eâdem,
Corporibus possunt &adesse, &abesse vicissim.
Qualis homo jaceat molli seu lentus in herbâ,
Seu pernicis equi fodiat calcaribus armos,
Semper homo est. Ita nil proprium sibi comparat
Amittitve, silet coelo cùm fortè sereno
Vel cùm terribili ventorum turbine raptus
Sternit humum sylvis, quassas ruit aequore naves.
Sic Anio, postquam de rupibus orta Sabinis
Flumina tranquillus vexit sub Tiburis arcem,
Deficiente solo confestim, alveique ruinâ
Praecipitatur, &in barathri praerupta fragosus
Mergitur; ac niveo despumans imbre resultat:
Unde levem tollit nebulam quâ pingitur Iris.
Rursum &vorticibus per concava saxa retortis
Infremit; &caecas fluctu subeunte cavernas
ingressus, vallem crebris mugitibus implet.
Hic redit ad lucem: dein per juga collis amoeni
Labitur in centrum rivos divisus; &ima
Cùm tetigit, subitò dispersas colligit undas,
Et placido Latios interluit agmine campos.
148 ANTI-LUCRETIUS. LIBER QUARTUS. Sed nihil ipse novi tot motibus accipit usquam, Non primùm à lapsu, praeceps cùm decidit omnis; Nil quoque dum resilit; nec, dum sorbentibus antris