Latin
148
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 148
Unproofread scanNot analysed yet
Ingeritur; nec dum variis amfractibus exit;
Aut ubi declivi tacitus prolabitur alveo.
Quid fieri censes, ubi corpus fortè quiescit?
Nempe situm servat. Vel quid, cùm fortè movetur?
Nempe situm mutat. Verùm si tempore paulo
Et multùm &crebrò situs hic variabitur, ecce
Motus erit velox: multo si tempore paulum,
Lentus erit. Quâ parte situs hi deinde novantur,
Et quam describunt mutati saepe figuram;
Hinc titulos motus, diversaque nomina sumit.
Ergò continuata rei positura, quies est:
Continuata sitûs autem mutatio, motus.
&idem,
OMNIS at ille situs, seu permanet unus
Mutaturve, rei modus est, vereque modorum
De genere, in rebus qui sunt aliquando, vel absunt.