Latin
LIBRI QUINTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 149
Unproofread scanNot analysed yet
LIBRI QUINTI. COLLECTIS breviter iis, quae superioribus Libris effecta sunt, laudat Lucretii poesim, vecordiam vituperat: tum ad mentem humanam, de quâ hoc in Libro agendum est, progreditur: à v. 1. ad v. 89. Esse aliquas mentes ostendit, &à mente solâ petendam esse causam motûs: à v. 89. ad v. 259. Mentem non esse corpoream probat ex naturâ Materiae; &ex eo quòd ex variis Materiae modis, quales sunt positura, moles, figura, motusque partium, existere mens nequaquam possit; sed variae tantùm rerum corporearum formae: quod patefacit exemplo ignis, cujus omnia phaenomena explicat: à v. 259. ad v. 609. Aliis argumentis evincit mentem nihil habere cum materiâ commune; &causam extitisse materiâ priorem, quae hunc illumve motum materiae daObjicienti Epicuro mentem affici contagione corporis, ac proinde corpoream esse &mortalem, respondet cum corpore conjunctam quidem, at non eamdem esse. Quod illustrat exemplo citharae ac citharaedi: à v. 713. ad v. 812. Distincto triplici genere cogitationis, ex eo quòd mens uno tempore &plura sentit, &varios sensus inter se comparat, concludit unam ac simplicem esse ac proinde immortalem.