Latin · Dactylic hexameter
148
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 148-2
Unproofread scanNot analysed yet
Unde patet, quales jam vidimus esse figuras,
Tales esse situs. Duplex natura figurae:
Altera nam fines rectos habet, altera curvos,
Sic etiam positura duplex: quae permanet, &quae
Mutatur. Sicut nulli est addicta figurae
Materies, nulli est positurae dedita: nullam
Affectat, nullam renuit, par omnibus aequè:
Impertire sibi nullam, deponere nullam,
Aut variare potest; &quam tenet, usque tenebit,
Quandiu ab externo non immutabitur ictu.
Esse nequit corpus sine qualicunque figura:
Sed curvos habeat fines rectosve, perinde est.
Absque situ quocunque nequit consistere corpus:
Ast illum servet semper, mutetve, perinde est.
Ergò cùm motus positurae sit genus unum,
Quo sine materia est, naturamve integra servat;
Corporibus, si non aliunde afflabitur, absit,
Advena Materiae toti, peregrinus, &hospes.
Finis Tomi primi.