Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 157
Unproofread scanNot analysed yet
QUINETIAM, cur sint quae sunt, quo fine regantur
Detegere aggressus, causas effectaque confert;
Concordent ne simul, tandem re detegit ipsâ:
Difficilesque vias, omnique impervia sensu
Naturae penitus rimans arcana, recludit.
Disputat occultis de rebus, &alta tuetur;
Quo pacto nunc, sit ne Deus qui fecerit Orbem,
An Mundus sit causa sui, perpendimus ambo.
Praeterea mores, normamque, modumque beatè
Vivendi statuit: justum secernit iniquo
Ut verum falso: quid honestis turpia distent,
Noxiaque utilibus, pariter quid grata molestis
Aestimat: odit, amat; probat, improbat; optat &horret.
Tum quod opinatur, quod vult, persaepe retractans,
Itque animadvertens propria in decreta, severus
Errorem ipse suum potis est deprendere censor;
Emendatque, minùs quae circumspexerat ante.
DENIQUE multiplices annexi corporis artus
Dirigit, arbitrioque potens dominante gubernat.
Nam quocunque jubet, faciles vertuntur ocelli;
Pesque manusque volant; ad nutum inflectitur omnis
Musculus; ad nutum fermè omnia membra sequuntur.
Sic loquimur, gradimurque, &brachia sponte movemus,