Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 157-2
Unproofread scanNot analysed yet
Impulsu nullo, nisi quem dedit ipsa voluntas:
Unde in multa sequax transfertur corpora motus.
Nam simul atque pedes moveo, fugit ociùs aër
Aëra vicinum quatiens, ac gyrat in orbem.
Et tuba si dederit sonitum pulmonibus actae
Vocis ab impulsu, longè lateque cientur,
Atque repercussae redeunt à montibus aurae.
Dispositis etiam trochleis ac funibus, imò
Vectibus atque rotis, ingentia pondera tollet
Unus homo; &lapidem sic altis antè fodinis
Extractum; celsi feret ad fastigia templi.
Necnon adjunctis operi, quibus imperat ipse
Bobus, equisve, graves adverso flumine cymbas
Perducens, Rhodanum celerem sibi cedere coget.
Usque adeò propriae tantùm moderamine mentis, Et pater &rector motûs princepsque videtur! ERGO animi proprium, ac veluti dos ipsa profectò est,