Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 158
Unproofread scanNot analysed yet
Unus ut invalidae tradat primordia motûs
Materiae; non haec aliundè recepta propagans,
At primò eliciens, à nutu orientia solo.
Nos verò plerumque latet, quaenam organa motûs
In nobis vigeant, &quâ sint arte regenda:
Nec rescire juvat: satis est nam velle moveri,
Quilibet ut se se moveat, rudis atque peritus.
Hinc dubium esse potest omnino; sitne creatae
Mentis opus, quòd quisque suum, prout expetit,
ultro
Corpus agat; causae an potioris: quae simul omnem
Materiam noscens, arcana recondita motûs
Noverit, ac votis indulgens optima nostris,
Hoc praestet, quod nos ipsi praestare videmur.
Verùm seu nostrae mentis partum esse putemus
hunc motum, cujus faciles moderamur habenas;