Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 159
Unproofread scanNot analysed yet
Segnia Materiae corpuscula, nec dare posse,
Ni priùs accipiant; hoc jam convincitur ipso,
Quantum à Materiâ Mentis natura recedat:
Quae non acceptum, at proprio de fonte fluentem
Elicit imperitans motum, generatque volendo.
PRAETER enim partes omni ratione carentes,
Extensasque situ certo, certâque figurâ,
Nil tibi Materies, quacunque inspexeris, offert.
Id per se planum est, &cogeris ipse fateri.
Nam si Materies, naturaque corporis ipsa
Postulat eximios per se se Mentis honores,
Quidquid erit corpus, sensuque animoque valebit;
Sensu animoque arbos, &inertius arbore saxum;
Sensu animoque Atomi, vel dum sine more vagantur
Disjectae: nec jam tibi sunt primordia caeca
Materiae, sed erit potiùs pars quaeque tibi Mens:
eso Materiae siquidem pars omnis Materies est.