Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 159-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ac tot erunt Mentes, quot partes corpore in uno;
Totque immortales: quia per te funeris expers
Est Atomus; nec eam leto dabit addita virtus
Noscendi. Misera aut felix per saecula cuncta
Esse potest. Sic te, Quinti, vicisse puderet;
Si non unam, ast innumeras in corpore Mentes
Esse tuo solidas, immortalesque faterer.
Nam rueret tibi Secta pari convulsa ruinâ:
Cui nihil horrendum magis est, quàm mole sepultâ
so Corporis, aeternam post funera ducere vitam.
AT verò si Naturae vi cogitat &vult
Quaeque Atomus; pariter rectoque &idonea pravo,
Virtutem vitiumque sequi, &praeponere possit
Alterutrum, ac proprios delectu fingere mores.
mò pars Atomo quaecunque putatur in ipsâ,
Quaeque suam vitae rationem priva tenebit;
Quaeque suos aliquo patietur vindice manes.
Ut pia promeritae capiet mercedis honorem,
Impia sic meritas solvet pro crimine poenas.