Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 162
Unproofread scanNot analysed yet
Solvetur salibus liquidis, ac lumina fallet.
Tum cibus in nostros qui sensim diditur artus,
Sumit multiplices humano in corpore formas,
Mutato solùm textu, inversisque figuris;
Materiâ remanente tamen constanter eâdem:
Quae quamvis agitata modos vertatur in omnes,
Naturae nunquam propriae de finibus exit.
NEC verò inde modum potis est acquirere talem,
Qui non sit re corporeus; re corporis inter
Ut verbis loquar ipse tuis) eventa locandus;
Connexamque sui speciem cum corporis ipsa
Perpetuò specie referat. Lex quippe modorum
Illa est, ut nequeant attentâ mente videri.
Quin simul &videas rem cui modus additus haeret.
Namque modus nihil est, nisi res hac praedita formâ.