Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 161
Unproofread scanNot analysed yet
Aut afferre potest, nisi quòd vel congreget antè
Divisas, vel eo collectas ordine jungat
Qui priùs abfuerit. Quid partibus additur inde?
Nil certè, nisi cuique locus, totique figura
Composito. Haec igitur fuerit si Mentis origo,
Mens aut Materiae positura, aut certa figura est:
Atque cubus fit uti, vel pyramis atque cylindrus,
Haud aliter fiet miranda potentia Mentis.
Et sic Materiae per se se Mente carenti
Certa figura dabit, dare quod non altera posset;
Certus item locus: ut si dextrâ fortè locantur
Particulae, subitò cognoscant, hisque volendi
Accedat vis magna; secus, si fortè sinistra?
Ergò virtutem insolitam junctura situsque
Conferet: ac tantùm poterit contactus, ut omnem
Naturam invertat rerum, &primordia mutet.
Quis probet haec? Nihil è nihilo vis posse creari,
Et Mentes tamen ipse creas: vis tanta modorum
CORPORA sic, fateor, fieri perlucida possunt,
Raraque; sic fieri condensa, fluentia, dura,
Mollia, pro varii variâ compagine texti:
Namque situs parit illa. Novi nihil inde creatur
Corporibus: remanent quod sunt. Ut cannabe tortâ
Conficitur funis, contextâ carbasus; etsi
Nullum incrementum jacturaque nulla sequatur
Naturâ in propriâ: tantûm id, quòd grandia funis
Pondera sustineat, spirantes carbasus Euros.
Haec diversa quidem, sed non contraria per se
Munia sunt, nec Materiae superantia vires.
Est in utroque statu patiens, nec se exerit ipsa.
Ferri nempe rigor si producatur in ensem,
Corpora transfodiet pungendo; eademque secabit,
Phoenicem in gladium procusus: conteret illa
Si clavae formam Herculeae densatus habebit.
Sic radios levis transmittit lamina vitri;
Ictibus at crebris contusa &pulveris instar
Trita, repercutiet: si pulvis mergitur undâ,
Perlucet rursum. Fluit auri vena liquescens. gne super valido; frigescens usque rigebit;