Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 166
Unproofread scanNot analysed yet
Ne pausa obrepat flammis inimica citatis.
Nam vis incutitur semper; semperque novato
Fomite cùm gliscat, nequit elanguescere motus.
Haud secus &nostris aurae pulmonibus haustae
Sanguineos animant latices, atque ignibus implent
Aetheriis: quos dum secernit, temperat humor;
Et madidum latè servat per membra calorem.
Hinc omnis regio cerebri perfunditur udis
Halitibus. Pars &nervos, pars organa sensûs
Irrigat, &molles pars, purior ipsa, tabellas:
In quibus &rerum variè signatur imago,
Et post venturos etiam servatur in usus.
EN, Quinti, variis quae motibus atque figuris
Exequitur corpus, Mutatas saepe figuras,
Mutatos &saepe situs intelligo: verùm
Non video Mentes, effectaque Mentis oriri.
Quinetiam indignor, cùm sic in corpore Mentem
Ut cerebrum fingis formari; ex agmine quodam
Particularum omni per se se mente carentum:
Indignor; Ratio mecum indignatur &ipsa.
membra
Mens etenim tua si membrum est, ut cetera
escam,
Corporis humani, propriam quoque suscipit
Qualem suscipiunt simul omnes corporis artus.
Haec fit nutritae subitò pars intima Mentis:
Nutriti pariter ceu fit pars intima membri.
Ergò particulae panis quem fortè voratum,
Digestumque suo suscepit sanguis in alveo,
Si pedibus cessere tuis, Ratione carebunt;
Pectoris at mediam regionem si tetigere
Quâ nostrae placuit tibi Mentis templa locari,
Tunc disceptabunt de Mundo &origine rerum,
Ac de sorte suâ; sint corpora dedita leto,
Necne; quid ad vitam possit conferre beatam:
Jus populis dicent, ornabunt legibus Orbem:
Invida quam Natura negat, positura dabit vim.
Res peregre adveniens id, quo caret ipsa, propinquae 555 Tradet; &accipiet quod non habet illa, vicissim. Pro pudor! haec tandem est doctae sapientia Sectae!