Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 167
Unproofread scanNot analysed yet
SI verò non hanc Atomos acquirere dotem
Credideris, sed quod conflatur corpus ab illis:
Textu nimirum subtili, &praepete motu:
Protinus elatâ respondens voce rogabo;
Ecquidnam est aliud corpus, quàm corporis ipsa
Semina, quae certâ coëant ratione locata?
Quidnam his accedit positurâ, aut ordine quovis,
ipsum
Quàm positura ipsa, &quidam novus ordo? Quid
Acquirit corpus toto glomeramine, praeter
Interiùs quemdam textum, exteriusque figuram?
Sunt illae cunctis solae, te judice, dotes
Corporibus; solae pariunt discrimina cuncta:
Hoc est, respectus varios (re semper eâdem?
Corporis ad corpus: nempe ut sint plusve minusve
Stricta aut laxa intus; sint plusve minusve rotunda
Seu quadrata foris. Nihil est discriminis inter
Corporeas moles, quod non redigatur ad ista.
Quis Mentem textus formabit, quaeve figura?
Res ut nosse queat, satino est subtilibus illam
Conflari ex Atomis? sed quid subtilius unâ
Est Atomo? Tamen haud Atomus tibi cogitat. Adde
Pernicem motum: sed quid pernicius igni,
Aethere, luce? Tamen neque lux, neque cogitat ignis,
Non aether. Satin’ est aliquam illis esse figuram?
Hoc ais: hanc demum fugis expugnatus in arcem:
Nam quò lucifugus se se non subripit error!
Sed nos errorem quò se se cunque receptet
Insequimur, causamque animi non esse figuram
ses Materiae, validâ freti ratione probamus. NAMQUE hoc si fuerit, non omnes, credo, figurae Formabunt animum; sed quaedam hoc jure fruetur, Seclusis aliis. Ut quae rutilum efficit ignem, Haec non format aquam; &quae molles procreat auras, 590 Haec non arentis generat corpuscula terrae. Atque ita, per varias ut possunt quaeque figuras
Corpora describi, flammae per acumina multa
Pyramidum, tellus per densos partium acervos;
Per floccos graciles aër; Neptunius humor
Per tenues globulos; sic &prudentia Mentis,
Et varii sensus, &vis innata volendi,
Et quae quisque suo tacitus sub corde volutat,
Diversis itidem signari haec cuncta figuris
udice te poterunt, singillatimque notari?
Dic igitur: quâ nempe fides, &opinio formâ,
Quâ dubitatio, quâ stabilis persuasio distent,
Invidia, ambitio, spes aut metus. Eia age, Quinti,
Quid cessas? Haeres? Desunt tibi verba, figurae
quanquam omnes adsunt oculis? Cur nulla roganti
Obvia fit, quae vel minimum genus exprimat horum?
Nil quodcumque vides, Quinti, quod corpore tangis,
Significare valet quod sentis intus; &omnis
Materiae tibi deest ratio de Mente loquenti.
QUIN, si Materiam omnino superesse negares;
6ro Diffisusque tuis hodie, qui saepius errant,