Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 170
Unproofread scanNot analysed yet
Nec rursum sine Mente illas cognoscere dotes:
Nam talem certè docui legem esse modorum.
Quae tibi quandoquidem manifestè falsa videntur,
Materiae ac Mentis diversas esse profectò
Naturas, atque hanc illi praestare necesse est.
JAM, per se nullum genus obtinet ipsa modorum
Materies; nec se tali, aut tali ordine format:
Cùm solo fieri possint haec omnia motu,
Quem sibimet dare nec valuit, nec fingere talem,
Pluribus ut suprà cecini: ast aliunde creatum
Suscipit, externo causae impellentis ab ictu.
Causa igitur primùm impellens, delectus &ipse,
Quo fit ut haec species motûs, aut altera detur
Materiae, spretis aliis, praevertere motum
Debuit, ac motu quidquid processit ab illo;
Proinde situsque, modosque omnes, omnesque figuras.